Iphicrates
ch. 1
Iph.1.1
Iphicrates Atheniensis non tam magnitudine rerum gestarum quam disciplina militari nobilitatus est.
fuit enim talis dux, ut non solum aetatis suae cum
primis compararetur, sed ne de maioribus natu quidem
quisquam anteponeretur.
Iph.1.2
multum vero in bello est
versatus, saepe exercitibus praefuit, nusquam culpa
male rem gessit, semper consilio vicit tantumque eo
valuit, ut multa in re militari partim nova attulerit,
partim meliora fecerit.
Iph.1.3
namque ille pedestria arma
mutavit. cum ante illum imperatorem maximis clipeis,
Iph.1.4
brevibus hastis, minutis gladiis uterentur, ille e contrario peltam pro parma fecit (a quo postea peltastae
pedites appellati sunt, qui antea hoplitae appellabantur),
ut ad motus concursusque essent leviores, hastae modum duplicavit, gladios longiores fecit. idem genus
loricarum novum instituit et pro sertis atque aeneis
linteas dedit. quo facto expeditiores milites reddidit:
nam pondere detracto, quod aeque corpus tegeret et
leve esset, curavit.
ch. 2
Iph.2.1
Bellum cum Thraecibus gessit, Seuthem, socium
Atheniensium, in regnum restituit. apud Corinthum
tanta severitate exercitui praefuit, ut nullae umquam
in Graecia neque exercitatiores copiae neque magis
dicto audientes fuerint duci,
Iph.2.2
in eamque consuetudinem
adduxit, ut, cum proelii signum ab imperatore esset
datum, sine ducis opera sic ordinatae consisterent, ut
singuli a peritissimo imperatore dispositi viderentur.
Iph.2.3
hoc exercitu moram Lacedaemoniorum interfecit, quod
maxime tota celebratum est Graecia. iterum eodem
bello omnes copias eorum fugavit, quo facto magnam
adeptus est gloriam.
Iph.2.4
cum Artaxerxes Aegyptio regi
bellum inferre voluit, Iphicraten ab Atheniensibus
ducem petivit, quem praeficeret exercitui conducticio,
cuius numerus duodecim milium fuit. quem quidem
sic omni disciplina militari erudivit, ut, quem ad modum quondam Fabiani milites Romae [appellati sunt],
sic Iphicratenses apud Graecos in summa laude fuerint.
Iph.2.5
idem subsidio Lacedaemoniis profectus Epaminondae
retardavit impetus. nam nisi eius adventus appropinquasset, non prius Thebani Sparta abscessissent, quam
captam incendio delessent.
ch. 3
Iph.3.1
Fuit autem et animo magno et corpore imperatoriaque forma, ut ipso aspectu cuivis iniceret admirationem sui,
Iph.3.2
sed in labore nimis remissus parumque
patiens, ut Theopompus memoriae prodidit, bonus
vero civis fideque magna. quod cum in aliis rebus
declaravit, tum maxime in Amyntae Macedonis liberis
tuendis. namque Eurydice, mater Perdiccae et Philippi, cum his duobus pueris Amynta mortuo ad Iphicraten confugit eiusque opibus defensa est.
Iph.3.3
vixit ad senectutem placatis in se suorum civium animis. causam capitis semel dixit,
bello sociali, simul cum Timotheo, eoque iudicio est absolutus.
Iph.3.4
Menesthea filium reliquit ex Thraessa natum, Coti regis filia, is cum
interrogaretur, utrum pluris, patrem matremne, faceret, 'matrem'
inquit. id cum omnibus mirum videretur, at ille 'merito' inquit
'facio: nam pater, quantum in se fuit, Thraecem me genuit, contra ea
mater Atheniensem. '